1Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, 3dicentes: " Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ". 4Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens: 5" Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me; 6in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli. 7Audivi autem et vocem dicentem mihi: "Surgens, Petre, occide et manduca!". 8Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9Respondit autem vox secundo de caelo: "Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris". 10Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum. 11Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me. 12Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: "Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, 14qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua". 15Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. 16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: "Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto". 17Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ". 18His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: " Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit ". 19Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. 20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum. 21Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; 23qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, 24quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. 25Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum; 26quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani. 27In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam; 28et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio. 29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus; 30quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli.