1Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: " Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ". 2Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. 3Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. 5Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: " Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis! ". 6Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. 7Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: " Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; 8et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; 9et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum. 10Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? 11Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ". 12Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. 13Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: " Viri fratres, audite me. 14Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; 15et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: 16"Post haec revertaret reaedificabo tabernaculum David, quod decidit,et diruta eius reaedificabo et erigam illud. 17ut requirant reliqui hominum Dominumet omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum,dicit Dominus faciens haec 18nota a saeculo". 19Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, 20sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine. 21Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ". 22Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, 23scribentes per manum eorum: " Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! 24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, 25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, 26hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. 27Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem. 28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario: 29abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ". 30Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; 31quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. 33Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. 34() 35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: " Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ". 37Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus; 38Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. 39Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum. 40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus; 41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.