1Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos; 2dixitque ad eos: " Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? ". At illi ad eum: " Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus ". 3Ille vero ait: " In quo ergo baptizati estis? ". Qui dixerunt: " In Ioannis baptismate ". 4Dixit autem Paulus: " Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ". 5His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; 6et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. 7Erant autem omnes viri fere duodecim. 8Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei. 9Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni. 10Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci. 11Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli, 12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur. 13Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: " Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat ". 14Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15Respondens autem spiritus nequam dixit eis: " Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis? ". 16Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 17Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. 18Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos. 19Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia. 20Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat. 21His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: " Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre ". 22Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. 23Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via. 24Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum; 25quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: " Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis; 26et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 27Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit ". 28His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: " Magna Diana Ephesiorum! "; 29et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 30Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli; 31quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum. 32Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent. 33De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. 34Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: " Magna Diana Ephesiorum ". 35Et cum sedasset scriba turbam, dixit: " Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi? 36Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere. 37Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram. 38Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. 39Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. 40Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere rationem concursus istius ". Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.