1Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. 2Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: " Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam, 3semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. 4Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. 5Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum, 6qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus, 7() 8a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum ". 9Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere. 10Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: " Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam, 11cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, 12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate, 13neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me. 14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, 15spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. 16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. 17Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes; 18in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu; 19quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me; 20aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio, 21nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ". 22Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: " Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram ", 23iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei. 24Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. 25Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: " Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ", 26simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo. 27Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.