1Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam. 2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; 3is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. 4Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: " Respice in nos ". 5At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6Petrus autem dixit: " Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ". 7Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali, 8et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum. 9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; 10cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. 11Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes. 12Videns autem Petrus respondit ad populum: " Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? 13Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; 14vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis, 15ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. 16Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. 17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. 19Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, 20ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, 21quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum. 22Moyses quidem dixit: "Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. 23Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe". 24Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. 25Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: "Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae". 26Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ".