1Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moabet super quattuor verbum non revocabo:eo quod incenderit ossa regis Edomusque ad cinerem, 2mittam ignem in Moab,et devorabit aedes Carioth,et morietur in tumultu Moab,in clamore et voce tubae; 3disperdam iudicem de medio eiuset omnes principes eius interficiam cum eo ",dicit Dominus. 4Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iudaeet super quattuor verbum non revocabo:eo quod abiecerint legem Dominiet mandata eius non custodierintC deceperunt enim eos idola sua,post quae abierant patres eorum C 5mittam ignem in Iudam,et devorabit aedes Ierusalem ". 6Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israelet super quattuor verbum non revocabo:eo quod vendiderint pro argento iustumet pauperem pro calceamentis; 7qui contriverint super pulverem terrae capita pauperumet viam humilium declinaverint,et filius ac pater eius iverint ad puellam,ut violarent nomen sanctum meum; 8et super vestimentis pignoratis accubuerintiuxta omne altareet vinum damnatorum biberintin domo Dei sui. 9Ego autem exterminaveramAmorraeum a facie eorum,cuius altitudo sicut altitudo cedrorum,et fortitudo quasi quercuum;exterminaveram fructum eius desuperet radices eius subter. 10Ego ascendere vos fecide terra Aegyptiet duxi vos in desertoquadraginta annis,ut possideretis terram Amorraei; 11et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos.Numquid non ita est, filii Israel?,dicit Dominus. 12Et propinastis nazaraeis vinumet prophetis mandastis dicentes:Ne prophetetis". 13Ecce ego comprimam vos ad solum,sicut comprimit plaustrumonustum feno; 14deerit fuga a veloce,et fortis non firmabit virtutem suam,et robustus non salvabit animam suam; 15tenens arcum non stabit,et velox pedibus suis non salvabitur;ascensor equi non salvabit animam suam, 16et fortissimus corde inter robustosnudus fugiet in illa die ",dicit Dominus.