1Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: 2" Tantummodo vos cognoviex omnibus cognationibus terrae;idcirco visitabo super vosomnes iniquitates vestras. 3Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint? 4Numquid rugiet leo in saltu,nisi habuerit praedam?Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo,nisi aliquid apprehenderit? 5Numquid cadet avis super terramabsque laqueo?Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit? 6Si clanget tuba in civitate,populus non expavescet?Si erit malum in civitate,nonne Dominus fecit? 7Nihil enim faciet Dominus Deus,nisi revelaverit secretum suumad servos suos prophetas. 8Leo rugit,quis non timebit?Dominus Deus locutus est,quis non prophetabit? 9Auditum facite in aedibus Assyriaeet in aedibus terrae Aegyptiet dicite: "Congregamini super montes Samariae";et videte insanias multas in medio eiuset oppressos in sinu eius. 10Et nescierunt facere rectum,dicit Dominus,thesaurizantes violentiam et rapinasin aedibus suis ". 11Propterea haec dicit Dominus Deus: Inimicus circumdabit terram,et detrahetur ex te fortitudo tua,et diripientur aedes tuae ". 12Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonisduo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel,qui habitant in Samaria,in margine lectuliet in Damasci grabato. 13Audite et contestamini in domo Iacob,dicit Dominus, Deus exercituum: 14In die cum visitavero praevaricationes Israel,super eum visitabo et super altaria Bethel,et amputabuntur cornua altariset cadent in terram; 15et percutiam domum hiemalemcum domo aestiva,et peribunt domus eburneae,et dissipabuntur aedes magnae ",dicit Dominus.