1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, 2ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, 3in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. 4Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum. 5Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae. 6Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, 7radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione. 8Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum; 9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, 10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis; 11in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; 12consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; 13et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, 14delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; 15exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso. 16Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, 17quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. 18Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae 19et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei. 20Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini: 21" Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ", 22quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum? 23Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.