1Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; 2quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. 3Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! 4Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, 6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis; 7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; 9nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius 10et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, 11ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus. 12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, 13supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; 14super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis. 15Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. 16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; 17et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. 18Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. 19Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. 20Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. 21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. 23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus, 24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; 25qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.