1Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo. 2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, 3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, 4ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. 5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. 6Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. 7Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino, 8quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra, 9cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis. 10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata - si venerit ad vos, excipite illum - 11et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio. 12Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei. 13Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. 14Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. 15Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam. 16Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis. 17Et dicite Archippo: " Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ". 18Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum.Gratia vobiscum.