1Nabuchodonosor rex fecit sta tuam auream altitudine cubito rum sexaginta, latitudine cubitorum sex; et statuit eam in campo Dura in provincia Babylonis. 2Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et praefectos omnesque principes provinciarum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. 3Tunc congregati sunt satrapae, magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes provinciarum ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor, 4et praeco clamabat valenter: " Vobis dicitur, populi, tribus et linguae: 5in hora, qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. 6Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis ". 7Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. 8Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos 9dixeruntque Nabuchodonosor regi: " Rex, in aeternum vive! 10Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, prosternat se et adoret statuam auream; 11si quis autem non procidens adoraverit, mittetur in fornacem ignis ardentis. 12Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant ". 13Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit, ut adducerentur Sedrac, Misac et Abdenago; tunc viri illi adducti sunt in conspectu regis. 14Pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis: " Verene, Sedrac, Misac et Abdenago, deos meos non colitis et statuam auream, quam constitui, non adoratis? 15Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est deus, qui eripiat vos de manu mea? ". 16Respondentes Sedrac, Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: " Non oportet nos de hac re respondere tibi: 17Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit. 18Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti, non adoramus ". 19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens praecepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat; 20et viris fortissimis de exercitu suo iussit, ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis ardentis; 21et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis; 22itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati.Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi). 24Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino. 25Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait: 26" Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum,et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula, 27quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis,et universa opera tua vera, et viae tuae rectae,et omnia iudicia tua veritas. 28Iudicia enim vera fecistiiuxta omnia, quae induxisti super noset super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem,quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haecpropter peccata nostra. 29Peccavimus enim et inique egimus recedentes a teet deliquimus in omnibus; 30et praecepta tua non audivimusnec observavimusnec fecimus, sicut praeceperas nobis,ut bene nobis esset. 31Omnia ergo, quae induxisti super nos,et universa, quae fecisti nobis,vero iudicio fecisti; 32et tradidisti nos in manibus inimicorum nostroruminiquorum et pessimorum praevaricatorumqueet regi iniusto et pessimo ultra omnem terram. 33Et nunc non possumus aperire os;confusio et opprobrium facta suntservis tuis et his, qui colunt te. 34Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuumpropter nomen tuumet ne dissipes testamentum tuum 35neque auferas misericordiam tuam a nobispropter Abraham dilectum tuumet Isaac servum tuumet Israel sanctum tuum, 36quibus dixistiquod multiplicares semen eorum sicut stellas caeliet sicut arenam, quae est in litore maris; 37quia, Domine,imminuti sumus plus quam omnes gentessumusque humiles in universa terrahodie propter peccata nostra; 38et non est in tempore hocprinceps et propheta et duxneque holocaustum neque sacrificiumneque oblatio neque incensumneque locus primitiarum coram te,ut possimus invenire misericordiam; 39sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamursicut in holocausto arietum et taurorum 40et sicut in milibus agnorum pinguium;sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie,et perfice subsequentes te,quoniam non est confusio confidentibus in te. 41Et nunc sequimur te in toto cordeet timemus te et quaerimus faciem tuam; 42ne confundas nos,sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuamet secundum multitudinem misericordiae tuae 43et erue nos in mirabilibus tuiset da gloriam nomini tuo, Domine. 44Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala;confundantur absque ulla potentia,et robur eorum conteratur. 45Sciant quia tu es Dominus,Deus solus et gloriosus super orbem terrarum ". 46Et non cessabant, qui immiserant eos, ministri regis succendere fornacem naphta et stuppa et pice et malleolis, 47et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem 48et erupit et incendit, quos repperit iuxta fornacem de Chaldaeis. 49Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace 50et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit. 51Tunc hi tres, quasi ex uno ore, laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes: 52" Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum,et laudabilis et superexaltatus in saecula;et benedictum nomen gloriae tuae sanctumet superlaudabile et superexaltatum in saecula. 53Benedictus es in templo sanctae gloriae tuaeet superlaudabilis et supergloriosus in saecula. 54Benedictus es in throno regni tuiet superlaudabilis et superexaltatus in saecula. 55Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim,et laudabilis et superexaltatus in saecula. 56Benedictus es in firmamento caeliet laudabilis et gloriosus in saecula. 57Benedicite, omnia opera Domini, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 58Benedicite, caeli, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 59Benedicite, angeli Domini, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 60Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 61Benedicat omnis virtus Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 62Benedicite, sol et luna, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 63Benedicite, stellae caeli, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 64Benedicite, omnis imber et ros, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 65Benedicite, omnes venti, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 66Benedicite, ignis et aestus, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 67Benedicite, frigus et aestus, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 68Benedicite, rores et pruina, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 69Benedicite, gelu et frigus, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 70Benedicite, glacies et nives, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 71Benedicite, noctes et dies, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 72Benedicite, lux et tenebrae, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 73Benedicite, fulgura et nubes, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 74Benedicat terra Dominum,laudet et superexaltet eum in saecula. 75Benedicite, montes et colles, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 76Benedicite, universa germinantia in terra, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 77Benedicite, maria et flumina, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 78Benedicite, fontes, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 79Benedicite, cete et omnia quae moventur in aquis, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 80Benedicite, omnes volucres caeli, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 81Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 82Benedicite, filii hominum, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 83Benedic, Israel, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 84Benedicite, sacerdotes Domini, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 85Benedicite, servi Domini, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 86Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 87Benedicite, sancti et humiles corde, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula. 88Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino,laudate et superexaltate eum in saecula;quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortiset liberavit nos de medio fornacis ardentis flammaeet de medio ignis eruit nos. 89Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius. 90Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum;laudate et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius ".Hucusque non habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis editione translata sunt). 9124 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens ait optimatibus suis: " Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos?". Qui respondentes dixerunt regi: " Vere, rex ". 9225 Respondit et ait: " Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum ". 9326 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait: " Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite . Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio ignis. 9427 Et congregati satrapae, magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabara eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. 9528 Et erumpens Nabuchodonosor ait: " Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. 9629 A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare ". 9730 Tunc rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia Babylonis. 9831 Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et linguis, quae habitant in universa terra: " Pax vobis multiplicetur. 9932 Signa et mirabilia, quae fecit apud me Deus excelsus, placuit mihi praedicare: 10033 Signa eius quam magna sunt,et mirabilia eius quam fortia!Et regnum eius regnum sempiternum,et potestas eius in generationem et generationem ".