1Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo, 2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. 3Ne comedatis quidquid abominabile est. 4Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram, 5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram. 6Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis; 7de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis. 9Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite; 10quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis. 11Omnes aves mundas comedite; 12has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum, 13ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14et omne corvini generis, 15struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum, 16bubonem ac cycnum et ibin 17ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem, 18erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem. 19Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur. 20Omne volatile, quod mundum est, comedite. 21Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo.Non coques haedum in lacte matris suae. 22Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos; 23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. 24Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare, 25vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, 26et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua 27et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum. 28Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas; 29venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris.