1Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus, 2tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem 3sternens diligenter viam; et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides, ut habeat e vicino, qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. 4Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur, 5sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet; 6ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. 7Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas. 8Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est 9- si tamen custodieris omne mandatum hoc et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore - addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis, 10ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, nec sis sanguinis reus. 11Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, 12mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu ultoris sanguinis, et morietur: 13non misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi. 14Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam. 15Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. 16Si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis, 17stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum, qui fuerint in diebus illis. 18Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, 19reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui, 20ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam ultra talia audeant facere in medio tui. 21Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.