1Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius. 2Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. 3Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. 4Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, 5quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; 6et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. 7Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. 8Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius: 9qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini. 10Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. 11Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, 12priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. 13Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae 14gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. 15Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. 16Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: 17habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum. 18Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. 19Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. 20Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, 21sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. 22Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. 23Si nolueris polliceri, absque peccato eris; 24quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es. 25Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. 26Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.