1Haec est benedictio, qua be nedixit Moyses homo Dei fi liis Israel ante mortem suam. 2Et ait: Dominus de Sinai venitet de Seir ortus est eis;apparuit de monte Pharanet venit in Meribathcadesde meridie eius in Asedoth. 3Vere diligit populos;omnes sancti eius in manu illius sunt;et, qui appropinquant pedibus tuis,accipient de doctrina tua. 4Legem praecepit nobis Moyses,hereditatem multitudinis Iacob. 5Et factus est apud dilectum rex,congregatis principibus populicum tribubus Israel ". 6" Vivat Ruben et non moriaturet sit parvus in numero ". 7Haec est Iudae benedictio: Audi, Domine, vocem Iudaeet ad populum suum introduc eum.Manus eius pugnabunt pro eo,et adiutor illius contra adversarios eius eris ". 8De Levi quoque ait: Tummim et Urim tuiviro sancto tuo,quem probasti in Massaet cum quo litigasti ad aquas Meriba. 9Qui dixit de patre suo et matre sua:Nescio vos";et fratres suos ignoravitet filios suos nescivit.Quia custodierunt eloquium tuumet pactum tuum servaverunt. 10Docebunt iudicia tua Iacobet legem tuam Israel;ponent thymiama in naribus tuiset holocaustum super altare tuum. 11Benedic, Domine, fortitudini eiuset opera manuum illius suscipe.Percute lumbos inimicorum eius;et, qui oderunt eum, non consurgant ". 12De Beniamin ait: Amantissimus Dominihabitabit confidenter in eo;Altissimus proteget eum tota dieet inter umeros illius requiescet ". 13De Ioseph quoque ait: Benedicta a Domino terra eius:donis caeli, roreatque abysso subiacente, 14fructibus soliset donis mensium, 15primitiis antiquorum montiumet donis collium aeternorum, 16frugibus terrae et plenitudine eius.Benedictio illius, qui apparuit in rubo,veniat super caput Iosephet super verticem nazaraei inter fratres suos; 17quasi primogeniti tauri pulchritudo eius,cornua unicornis cornua illius,in ipsis ventilabit gentesusque ad terminos terrae.Hae sunt multitudines Ephraim,et hae milia Manasse ". 18De Zabulon ait: Laetare, Zabulon, in exitu tuo,et Issachar, in tabernaculis tuis! 19Populos ad montem vocabunt,ibi immolabunt victimas iustitiae.Qui inundationem maris, quasi lac, sugentet thesauros absconditos arenarum ". 20De Gad ait: Benedictus, qui dilatat Gad!Quasi leo requiescitdilaceratque brachium et verticem. 21Et vidit primitias sibi,quia ibi pars ducis erat reposita;qui fuit cum principibus populiet fecit iustitiam Dominiet iudicia sua cum Israel ". 22De Dan quoque ait: Dan catulus leonisprosiliet largiter de Basan ". 23De Nephthali dixit: Nephthali satiabatur beneplacitoet plenus erit benedictione Domini:mare et meridiem possidebit ". 24De Aser quoque ait: Benedictus prae filiis Aser!Sit placens fratribus suiset tingat in oleo pedem suum. 25Ferrum et aes serae tuae,sicut dies tui robur tuum ". 26" Non est ut Deus Iesurun,qui ascendit super caelos ad auxilium tuumet in magnificentia sua super nubes. 27Habitaculum Deus antiquus,et subter brachia sempiterna.Eiciet a facie tua inimicumdicetque: "Conterere!". 28Habitabit Israel confidenter,et fons Iacob solus;stillabunt in terra frumenti et vini,caelique rorem. 29Beatus tu, Israel! Quis similis tui,popule, qui salvaris in Domino?Ipse est scutum auxilii tuiet gladius gloriae tuae.Blandientur tibi inimici tui,et tu eorum altitudines calcabis ".