1Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus - 2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis, 3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, 4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, 5quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, 6esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, 7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. 8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi 9et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, 10ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei, 11secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, 12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. 13Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. 14Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem, 15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, 16ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, 17habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, 18ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, 19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, 21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.