1Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, 3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; 4unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; 5unus Dominus, una fides, unum baptisma; 6unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. 7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,dedit dona hominibus ". 9Illud autem " ascendit " quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? 10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. 11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores 12ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, 13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, 14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; 15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, 16ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. 17Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui 18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; 19qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia. 20Vos autem non ita didicistis Christum, 21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: 22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, 23renovari autem spiritu mentis vestrae 24et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. 25Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. 26Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, 27et nolite locum dare Diabolo. 28Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. 30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. 31Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.