1Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum. 2Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, 3ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. 4Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; 6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; 7cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus, 8scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber. 9Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. 10De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius. 11Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. 12Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. 13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. 14State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, 16inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere; 17et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; 18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 19et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii, 20pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. 21Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino, 22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. 24Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.