1Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens: 2"Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem:Euge, confracta estporta populorum!Conversa est ad me;quae erat plena, deserta est", 3propterea haec dicit Dominus Deus:Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans; 4et dissipabunt muros Tyriet destruent turres eius,et radam pulverem eius de ea,et dabo eam in limpidissimam petram. 5Siccatio sagenarumerit in medio maris,quia ego locutus sum,ait Dominus Deus;et erit in direptionem gentibus. 6Filiae quoque eius, quae sunt in agro,gladio interficientur,et scient quia ego Dominus. 7Quia haec dicit Dominus Deus:Ecce ego adducam ad TyrumNabuchodonosor, regem Babylonis,ab aquilone, regem regum,cum equis et curribus et equitibuset coetu populoque magno. 8Filias tuas, quae sunt in agro,gladio interficiet,et circumdabit te munitionibuset comportabit aggerem in gyroet levabit contra te clipeum 9et vineas et arietes temperabit in muros tuoset turres tuas destruet in armatura sua. 10Inundatione equorum eiusoperiet te pulvis eorum,a sonitu equitumet rotarum et curruummovebuntur muri tui,dum ingressus fuerit portas tuasquasi per introitus urbis dissipatae. 11Ungulis equorum suorumconculcabit omnes plateas tuas,populum tuum gladio caedet,et columnae tuae fortissimaein terram corruent. 12Vastabunt opes tuas,diripient negotiationes tuaset destruent muros tuoset domos tuas praeclaras subvertentet lapides tuos et ligna tua et pulverem tuumin medio aquarum ponent. 13Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum,et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius, 14et dabo te in limpidissimam petram;siccatio sagenarum eris,nec aedificaberis ultra,quia ego locutus sum,dicit Dominus Deus. 15Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? 16Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te. 17Et assumentes super te lamentum dicent tibi:Quomodo peristi, quae habitas in mari,urbs inclita,quae fuisti fortis in maricum habitatoribus tuis,quos formidabant universi! 18Nunc stupebunt navesin die ruinae tuae,et turbabuntur insulae in mariob exitum tuum". 19Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, 20detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium; 21in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ", dicit Dominus Deus.