1Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2" Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, in terra Magog, principem summum Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo 3et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem summum Mosoch et Thubal, 4et circumagam te et ponam uncos in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte universos, multitudinem magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium. 5Persae, Chus et Phut cum eis, omnes scutati et galeati; 6Gomer et universa agmina eius, domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi multi tecum. 7Praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam, quae coacervata est ad te, et esto mihi in custodiam. 8Post dies multos evocaberis; in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: haec de populis educta est, et habitant in ea confidenter universi. 9Ascendens autem quasi tempestas venies, quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua et populi multi tecum. 10Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam 11et dices: "Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis"; 12ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae. 13Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: "Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?". 14Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, consurges? 15Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. 16Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam, ut sciant gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. 17Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illis per annos, ut adducerem te super eos. 18Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. 19Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum: In die illa erit commotio magna super terram Israel, 20et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae; et subvertentur montes, et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet. 21Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur. 22Et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus grandinis; ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos, qui sunt cum eo, 23et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus.