1Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cu bitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde. 2Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum. 3Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde. 4Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: " Hoc est Sanctum sanctorum ". 5Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus; 6cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra parietem domus, 7et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium. 8Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura calami pleni, id est sex cubitorum, in altitudine. 9Et latitudo parietis aedificii adiacentis forinsecus erat quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia, 10et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. 11Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque cubitorum in circuitu. 12Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum. 13Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areae separatae et aedificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum; 14latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum. 15Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius 16strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras - et fenestrae poterant claudi - usque ad superiora ostii; 17et usque ad domum interiorem et forinsecus et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram 18fabrefacti cherubim et palmae, et palma inter cherub et cherub; duasque facies habebat cherub, 19faciem hominis versam ad palmam ex hac parte et faciem leonis versam ad palmam ex alia parte: expressi per omnem domum in circuitu. 20De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi 21postes portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus 22altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: " Haec est mensa coram Domino ". 23Et duo ostia erant templo et sanctuario 24duo ostia. Ostiis erant duae valvae versatiles usque ad parietem, valvae duae ostio uni et valvae duae ostio alteri. 25Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus. 26Et fenestrae marginatae et similitudo palmarum hinc atque inde in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus.