1Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tis aedificarent templum Domino, Deo Israel, 2et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: " Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc ". 3Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum ". 4Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando. 5Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. 6In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudae et Ierusalem. 7Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litteris Syriacis et composita sermone Syro. 8Rehum praefectus et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi: 9" Rehum praefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces, magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est Elamitae, 10et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace ". 11Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum: Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur 12notum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes. 13Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit. 14Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, 15ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa destructa est. 16Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis ". 17Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium: " Pax. Nunc igitur scriptura, 18quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me. 19Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et seditiones concitabantur in ea; 20nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque et annonam et vectigal accipiebant. 21Nunc ergo praecipite, ut desistant isti homines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit. 22Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges ". 23Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore. 24Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.