1Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, 2et, qui mecum sunt, omnes fratres ecclesiis Galatiae: 3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, 4qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, 5cui gloria in saecula saeculorum. Amen. 6Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; 7quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. 8Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! 9Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit! 10Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! 11Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; 12neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. 13Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam; 14et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. 15Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, 16ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine 17neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. 18Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; 19alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. 20Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. 21Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. 22Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; 23tantum autem auditum habebant: " Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat ", 24et in me glorificabant Deum.