1Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, 2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. 3Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; 4at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, 5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: " Abba, Pater! ". 7Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum. 8Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis; 9nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? 10Dies observatis et menses et tempora et annos! 11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; 13scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi, 14et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. 15Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. 16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. 18Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, 19filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! 20Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. 21Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis? 22Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. 23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. 24Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. 25Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. 26Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; 27scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris,erumpe et exclama, quae non parturis,quia multi filii desertaemagis quam eius, quae habet virum ". 28Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. 29Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. 30Sed quid dicit Scriptura? " Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ". 31Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.