1Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, 2in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; 3qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, 4tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. 5Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu;ego hodie genui te "et rursum: " Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium "? 6Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei ". 7Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spirituset ministros suos flammam ignis "; 8ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,et virga aequitatis virga regni tui. 9Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,propterea unxit te Deus, Deus tuus,oleo exsultationis prae participibus tuis " 10et: Tu in principio, Domine, terram fundasti;et opera manuum tuarum sunt caeli. 11Ipsi peribunt, tu autem permanes;et omnes ut vestimentum veterascent, 12et velut amictum involves eos,sicut vestimentum et mutabuntur.Tu autem idem es, et anni tui non deficient ". 13Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis,donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum "? 14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?