1Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne forte praeterfluamus. 2Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem, 3quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, 4contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. 5Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. 6Testatus est autem in quodam loco quis dicens: Quid est homo, quod memor es eius,aut filius hominis, quoniam visitas eum? 7Minuisti eum paulo minus ab angelis,gloria et honore coronasti eum, 8omnia subiecisti sub pedibus eius ".In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei; 9eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. 10Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. 11Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare 12dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis,in medio ecclesiae laudabo te"; 13et iterum: " Ego ero fidens in eum ";et iterum: " Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ". 14Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, 15et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. 16Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. 17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis,quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; 18in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur, auxiliari.