1Poenas solvet Samaria,quoniam rebellavit contra Deum suum:in gladio peribunt,parvuli eorum elidentur,et praegnantes discindentur. 2Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum,quoniam corruisti in iniquitate tua. 3Tollite vobiscum verbaet convertimini ad Dominum;dicite ei: " Omnem aufer iniquitatemet accipe bonum,et reddemus fructum labiorum nostrorum. 4Assyria non salvabit nos;super equum non ascendemusnec vocabimus ultra: "Deos nostros!"opera manuum nostrarum,quia in te misericordiam consequetur pupillus ". 5" Sanabo praevaricationem eorum,diligam eos spontanee,quia aversus est furor meus ab eis. 6Ero quasi ros pro Israel;germinabit quasi liliumet mittet radices suas ut Libanus. 7Expandentur rami eius;et erit quasi oliva gloria eius,et odor eius ut Libani. 8Convertentur sedentes in umbra mea,colent triticumet germinabunt quasi vinea;memoriale eius sicut vinum Libani. 9Ephraim, quid ei ultra idola?Ego exaudio et respicio in eum.Ego ut abies virens:ex me fructus tuus invenitur ". 10Qui sapiens est, intellegat ista;intellegens sciat haec!Quia rectae viae Domini,et iusti ambulabunt in eis;praevaricatores vero corruent in eis.