1" Quis credidit auditui nostro,et brachium Domini cui revelatum est? 2Et ascendit sicut virgultum coram eoet sicut radix de terra sitienti.Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum,et non erat aspectus, ut desideraremus eum. 3Despectus erat et novissimus virorum,vir dolorum et sciens infirmitatem,et quasi abscondebamus vultum coram eo;despectus, unde nec reputabamus eum. 4Vere languores nostros ipse tulitet dolores nostros ipse portavit;et nos putavimus eum quasi plagatum,percussum a Deo et humiliatum. 5Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras,attritus est propter scelera nostra;disciplina pacis nostrae super eum,et livore eius sanati sumus. 6Omnes nos quasi oves erravimus,unusquisque in viam suam declinavit;et posuit Dominus in eoiniquitatem omnium nostrum ". 7Afflictus est et ipse subiecit seet non aperuit os suum;sicut agnus, qui ad occisionem ducitur,et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuitet non aperuit os suum. 8Angustia et iudicio sublatus est.De generatione eius quis curabit?Quia abscissus est de terra viventium;propter scelus populi mei percussus est ad mortem. 9Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis,cum divitibus tumulum eius,eo quod iniquitatem non fecerit,neque dolus fuerit in ore eius. 10Et Dominus voluit conterere eum infirmitate.Si posuerit in piaculum animam suam,videbit semen longaevum,et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. 11Propter laborem animae eiusvidebit lucem, saturabitur in scientia sua.Iustificabit iustus servus meus multoset iniquitates eorum ipse portabit. 12Ideo dispertiam ei multos,et cum fortibus dividet spolia,pro eo quod tradidit in mortem animam suamet cum sceleratis reputatus est;et ipse peccatum multorum tulitet pro transgressoribus rogat.