1Populus, qui ambulabat in tenebris,vidit lucem magnam;habitantibus in regione umbrae mortislux orta est eis. 2Multiplicasti exsultationemet magnificasti laetitiam;laetantur coram tesicut laetantes in messe,sicut exsultant, quando dividunt spolia. 3Iugum enim oneris eiuset virgam umeri eiuset sceptrum exactoris eiusfregisti, sicut in die Madian. 4Quia omnis caliga incedentis cum tumultuet vestimentum mixtum sanguineerit in combustionem, cibus ignis. 5Parvulus enim natus est nobis,filius datus est nobis;et factus est principatus super umerum eius;et vocabitur nomen eiusadmirabilis Consiliarius, Deus fortis,Pater aeternitatis, Princeps pacis. 6Magnum erit eius imperium,et pacis non erit finissuper solium David et super regnum eius,ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitiaamodo et usque in sempiternum:zelus Domini exercituum faciet hoc. 7Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. 8Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariamin superbia et magnitudine cordis dicentes: 9" Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus;sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ". 10Et elevavit Dominus hostes super eumet inimicos eius excitavit, 11Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente,qui devoraverunt Israel toto ore.In omnibus his non est aversus furor eius,sed adhuc manus eius extenta. 12Et populus non est reversus ad percutientem se,et Dominum exercituum non inquisierunt. 13Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam,palmam et arundinem die una: 14longaevus et honorabilis vultu ipse est caput,et propheta docens mendacium ipse est cauda; 15rectores populi istius seducenteset, qui regebantur, perierunt. 16Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominuset pupillorum eius et viduarum non miserebitur,quia omnis impius est et nequam,et universum os loquitur stultitiam.In omnibus his non est aversus furor eius,sed adhuc manus eius extenta. 17Succensa est enim quasi ignis impietas,veprem et spinam vorat,et succenditur in densitate saltus,et convolvuntur columnae fumi. 18In ira Domini exercituum incenditur terra;et est populus quasi esca ignis:vir fratri suo non parcit. 19Et devorat ad dexteram et esuritet comedit ad sinistram et non saturatur;unusquisque carnem proximi sui vorat: 20Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen,simul ipsi contra Iudam.In omnibus his non est aversus furor eius,sed adhuc manus eius extenta.