1Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. 2Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis, 3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; 4patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. 5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. 6Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. 7Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino, 8vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis. 9Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, 10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. 11Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet. 12Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. 13Nemo, cum tentatur, dicat: " A Deo tentor "; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. 14Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; 15dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. 16Nolite errare, fratres mei dilectissimi. 17Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. 18Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius. 19Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; 20ira enim viri iustitiam Dei non operatur. 21Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. 22Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. 23Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; 24consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. 25Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. 26Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. 27Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.