1Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. 2Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, 3et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: " Tu sede hic bene ", pauperi autem dicatis: " Tu sta illic aut sede sub scabello meo "; 4nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? 5Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? 6Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? 7Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? 8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: " Diliges proximum tuum sicut teipsum ", bene facitis; 9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. 10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. 11Qui enim dixit: " Non moechaberis ", dixit et: " Non occides "; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. 12Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi. 13Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. 14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? 15Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, 16dicat autem aliquis de vobis illis: " Ite in pace, calefacimini et saturamini ", non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? 17Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18Sed dicet quis: " Tu fidem habes, et ego opera habeo ". Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. 19Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt! 20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? 21Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? 22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est; 23et suppleta est Scriptura dicens: " Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ", et amicus Dei appellatus est. 24Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum. 25Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens? 26Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.