1Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus. 2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. 3Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. 4Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit; 5ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! 6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna. 7Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana; 8linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero. 9In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt; 10ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. 11Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? 12Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. 13Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. 14Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. 15Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; 16ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; 18fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.