1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2" Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem. 3Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius, 4quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; 5ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec ". Et respondi et dixi: " Amen, Domine ". 6Et dixit Dominus ad me: " Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. 7Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam. 8Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt ". 9Et dixit Dominus ad me: " Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem. 10Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. 11Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. 12Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. 13Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. 14Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. 15Quid est dilectae meae,ut in domo mea perficiat consilia mala?Numquid vota et carnes sanctaeauferent a te malitias tuas,in quibus glorieris? ". 16Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam,vocabit Dominus nomen tuum;ad vocem strepitus grandissuccendit ignem in ea,et combusti sunt rami eius. 17Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. 18Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi;tunc ostendisti mihi opera eorum. 19Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: " Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ". 20Tu autem, Domine exercituum,qui iudicas iuste et probas renes et corda:videam ultionem tuam ex eis;tibi enim revelavi causam meam. 21Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: " Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris ". 22Propterea haec dicit Dominus exercituum: " Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, 23et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum ".