1Haec dixit Dominus ad me: " Vade et posside tibi lumba re lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud ". 2Et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos. 3Et factus est sermo Domini ad me secundo dicens: 4" Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten et absconde ibi illud in foramine petrae ". 5Et abii et abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. 6Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: " Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi ". 7Et abii ad Euphraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce, computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. 8Et factum est verbum Domini ad me dicens: 9" Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Iudae et superbiam Ierusalem multam; 10populus iste pessimus - qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos - erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. 11Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt. 12Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: "Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?". 13Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; 14et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos . 15Audite et auribus percipite; nolite elevari,quia Dominus locutus est. 16Date Domino Deo vestro gloriam,antequam contenebrescat,et antequam offendant pedes vestriad montes caliginosos;exspectabitis lucem,et ponet eam in umbram mortiset in caliginem. 17Quod si hoc non audieritis,in abscondito plorabit anima meaa facie superbiae;plorans plorabitet deducet oculus meus lacrimam,quia captus est grex Domini. 18" Dic regi et dominatrici:In humo sedete,quoniam descendit de capite vestrocorona gloriae vestrae. 19Civitates austri clausae sunt,et non est qui aperiat;translata est omnis Iudatransmigratione perfecta. 20Leva oculos tuos et videvenientes ab aquilone:Ubi est grex, qui datus est tibi,pecus inclitum tuum? 21Quid dices, cum visitaverit te?Tu enim ipsa docuisti eos adversum te,amicos in caput tuum;numquid non dolores apprehendent tequasi mulierem parturientem? 22Quod si dixeris in corde tuo:Quare venerunt mihi haec?".Propter multitudinem iniquitatis tuaerevelatae sunt laciniae tuae,pollutae sunt plantae tuae. 23Numquid mutare potest Aethiops pellem suamaut pardus varietates suas?Tunc et vos poteritis benefacere,cum didiceritis malum. 24Et disseminabo eos quasi stipulam,quae raptatur in vento deserti. 25Haec sors tua parsque mensurae tuae a me,dicit Dominus,quia oblita es meiet confisa es in mendacio. 26Unde et ego sublevabo lacinias tuas super faciem tuam,et apparebit ignominia tua, 27adulteria tua et hinnitus tuus,scelus fornicationis tuae.Super colles in agro vidi abominationes tuas.Vae tibi, Ierusalem! Non mundaberis;usquequo adhuc? ".