1Et dixit Dominus ad me: " Si steterit Moyses et Samuel co ram me, non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et egrediantur. 2Quod si dixerint ad te: "Quo egrediemur?", dices ad eos: Haec dicit Dominus:Qui ad mortem, ad mortem;et qui ad gladium, ad gladium;et qui ad famem, ad famem;et qui ad captivitatem, ad captivitatem. 3Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. 4Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem. 5Quis enim miserebitur tui, Ierusalem,aut quis contristabitur pro te,aut quis ibit ad rogandum de pace tua? 6Tu reppulisti me,dicit Dominus,retrorsum abiisti;et extendi manum meam super te et interfeci te:laboravi miserans. 7Et ventilavi eos ventilabroin portis terrae;orbavi et disperdidi populum meum:a viis suis non sunt reversi. 8Multiplicatae sunt mihi viduae eiussuper arenam maris,induxi eis super matremmilitem vastatorem meridie,misi super eam repenteperturbationem et terrorem. 9Infirmata est, quae peperit septem,exhalavit animam suam;occidit ei sol, cum adhuc esset dies,confusa est et erubuit,et residuos eorum in gladium daboin conspectu inimicorum eorum ",ait Dominus. 10Vae mihi, mater mea,quoniam genuisti me virum rixaeet virum discordiae in universa terra!Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam;omnes maledicunt mihi. 11Amen, Domine, ministravi tibi in bonum,intercessi apud te in tempore afflictioniset in tempore tribulationis pro inimico. 12Numquid frangitur ferroferrum aquilonis et aes? 13" Divitias tuas et thesauros tuosin direptionem dabo gratis,propter omnia peccata tua,in omnibus terminis tuis. 14Et servire te faciam inimicis tuisin terra, quam nescis,quia ignis succensus est in furore meo:super vos ardebit ". 15Tu scis, Domine;recordare mei et visita meet vindica me de his, qui persequuntur me;noli in patientia tua abripere me,scito quoniam sustinui pro te opprobrium. 16Inventi sunt sermones tui, et comedi eos,et factum est mihi verbum tuumin gaudium et in laetitiam cordis mei,quoniam invocatum est nomen tuum super me,Domine, Deus exercituum. 17Non sedi in concilio ludentiumet gloriatus sum;a facie manus tuae solus sedebam,quoniam indignatione replesti me. 18Quare factus est dolor meus perpetuus,et plaga mea desperabilis renuit curari?Factus es mihi quasi rivus mendax,aquae infideles. 19Propter hoc haec dixit Dominus: Si converteris, convertam te,et ante faciem meam stabis;et si separaveris pretiosum a vili,quasi os meum eris;convertentur ipsi ad te,et tu non converteris ad eos. 20Et dabo te populo huicin murum aereum fortem;et bellabunt adversum teet non praevalebunt,quia ego tecum sum,ut salvem te et eruam te,dicit Dominus. 21Et liberabo te de manu pessimorumet redimam te de manu fortium ".