1Ad Moab.Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa!Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit. 2Non est ultra exsultatio in Moab;in Hesebon cogitaverunt malum contra eam:Venite et disperdamus eam de gente".Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. 3Vox clamoris de Oronaim:Vastitas et contritio magna". 4Contrita est Moab,auditum fecerunt clamorem usque ad Segor. 5Per ascensum enim Luithplorans ascendit in fletu,quoniam in descensu Oronaimhostes ululatum contritionis audierunt: 6"Fugite, salvate animas vestraset eritis quasi myricae in deserto". 7Pro eo enim quod habuisti fiduciamin operibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris;et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes eius et principes eius simul. 8Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur;et peribit vallis, et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus. 9Date pennas ad volandum;et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles. 10Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter,et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. 11Securus fuit Moab ab adulescentia suaet requievit in faecibus suisnec transfusus est de vase in vaset in transmigrationem non abiit;idcirco permansit gustus eius in eo,et odor eius non est immutatus. 12Propterea, ecce, dies veniunt,dicit Dominus,et mittam ei stratores laguncularum;et sternent eumet vasa eius exhaurientet lagunculas eorum collident. 13Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. 14Quomodo dicitis: "Fortes sumuset viri robusti ad proeliandum"? 15Vastata est Moab,et ascenderunt civitates illius,et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem,ait rex, Dominus exercituum nomen eius. 16Prope est interitus Moab ut veniat,et malum eius velociter accurret nimis. 17Lugete super eum,omnes, qui estis in circuitu eius;et universi, qui scitis nomen eius,dicite: "Quomodo confracta est virga fortis,baculus gloriosus?". 18Descende de gloria et sede in siti,habitatrix filia Dibon,quoniam vastator Moab ascendit ad te,dissipavit munitiones tuas. 19Ad viam sta et prospice,habitatrix Aroer;interroga fugientemet eam, quae evasit.Dic: "Quid accidit?". 20Confusus est Moab, quoniam victus est.Ululate et clamate;annuntiate in Arnon,quoniam vastatus est Moab. 21Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath 22et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim, 23et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon 24et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. 25Abscissum est cornu Moab,et brachium eius contritum est,ait Dominus. 26Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. 27Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. 28Relinquite civitates et habitate in petra,habitatores Moab,et estote quasi columba nidificansin parietibus apertae voraginis. 29Audivimus superbiam Moab,superbus est valde;sublimitatem eius et arrogantiamet superbiam et altitudinem cordis eius. 30Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint. 31Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur. 32Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi,vinea Sabama;propagines tuae transierunt mare,usque ad Iazer pervenerunt.Super messem tuam et vindemiam tuampraedo irruit. 33Ablata est laetitia et exsultatiode horto et de terra Moab,et vinum de torcularibus sustuli;nequaquam calcator uvaesolitum celeuma cantabit. 34De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. 35Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. 36Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. 37Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium. 38Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. 39Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo. 40Haec dicit Dominus:Ecce quasi aquila volabitet extendet alas suas ad Moab. 41Capta sunt oppida,et munitiones comprehensae sunt,et erit cor fortium Moab in die illasicut cor mulieris parturientis. 42Et cessabit Moab esse populus,quoniam contra Dominum gloriatus est. 43Pavor et fovea et laqueus super te,o habitator Moab,dicit Dominus. 44Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam,et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo;adducam enim super Moabannum visitationis eorum,ait Dominus. 45In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes,sed ignis egressus est de Hesebon,et flamma de medio Sehon,et devoravit tempora Moabet verticem filiorum tumultus. 46Vae tibi, Moab!Periit populus Chamos,quia comprehensi sunt filii tuiet filiae tuae in captivitatem. 47Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ",ait Dominus.Hucusque iudicia Moab.