1Respondens autem Sophar Naamathites dixit: 2" Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur?Aut vir verbosus iustificabitur? 3Vaniloquium tuum viros tacere faciet,et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? 4Dixisti enim: "Purus est sermo meus,et mundus sum in conspectu tuo". 5Atque utinam Deus ipse loqueretur tecumet aperiret labia sua tibi, 6ut ostenderet tibi secreta sapientiaeet arcana consilia eius,et intellegeres quod multo minora quaerat a te,quam meretur iniquitas tua. 7Forsitan vestigia Dei comprehendeset usque ad perfectum Omnipotentem reperies? 8Excelsior caelo est, et quid facies?Profundior inferno, et quid cognosces? 9Longior terra mensura eiuset latior mari. 10Si subverterit vel concluserit et coarctaverit,quis contradicet ei? 11Ipse enim novit hominum vanitatem;et videns iniquitatem nonne considerat? 12Sed et vir vacuus cordatus fit,et homo tamquam pullum onagri nascitur. 13Tu autem, si cor tuum firmaveriset expanderis ad eum manus tuas, 14si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te,et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, 15tunc levare poteris faciem tuam absque maculaet eris stabilis et non timebis. 16Miseriae quoque oblivisceriset quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis. 17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam,et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer. 18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe,et defossus securus dormies. 19Requiesces, et non erit qui te exterreat;et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20Oculi autem impiorum deficient,et effugium peribit ab eis;et spes illorum exhalatio animae ".