1Respondens autem Iob dixit: 2" Ergo vos estis soli homines,et vobiscum morietur sapientia. 3Et mihi est cor sicut et vobis,nec inferior vestri sum;quis enim haec, quae nostis, ignorat? 4Qui deridetur ab amico suo sicut ego,invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. 5Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,parata iis, qui vacillant pede. 6Tranquilla sunt tabernacula praedonumet secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. 7Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,et volatilia caeli, et indicabunt tibi. 8Loquere terrae, et docebit te;et narrabunt pisces maris. 9Quis ignorat in omnibus hisquod manus Domini hoc fecerit? 10In cuius manu anima omnis viventiset spiritus universae carnis hominis. 11Nonne auris verba diiudicat,et palatum cibum sibi gustat? 12In senibus est sapientia,et in longaevis prudentia. 13Apud ipsum est sapientia et fortitudo;ipse habet consilium et intellegentiam. 14Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat. 15Si continuerit aquas, arescent;et, si emiserit eas, subvertent terram. 16Apud ipsum est fortitudo et sapientia;ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. 17Inducit consiliarios spoliatoset iudices in stuporem. 18Balteum regum dissolvitet praecingit fune renes eorum. 19Inducit sacerdotes spoliatoset optimates supplantat, 20commutans labium veraciumet doctrinam senum auferens. 21Effundit despectionem super principeset cingulum fortium relaxat. 22Qui revelat profunda de tenebriset producit in lucem umbram mortis. 23Qui multiplicat gentes et perdit easet subversas in integrum restituit. 24Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eoset errare eos faciet per invium desertum. 25Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,et errare eos faciet quasi ebrios.