1Et respondens Dominus locutus est ad Iob: 2" Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor?Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ". 3Respondens autem Iob Domino dixit: 4" Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi?Manum meam ponam super os meum. 5Unum locutus sum, quod non repetam,et alterum, quibus ultra non addam ". 6Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: 7" Accinge sicut vir lumbos tuos;interrogabo te, et edoce me. 8Numquid irritum facies iudicium meumet condemnabis me, ut tu iustificeris? 9Et si habes brachium sicut Deuset si voce simili tonas? 10Circumda tibi decorem et sublimitatem;gloria et decore induere. 11Effunde vehementiam furoris tuiet respiciens omnem arrogantem humilia. 12Respice cunctos superbos et confunde eoset contere impios in loco suo. 13Absconde eos in pulvere simulet facies eorum claude in fovea; 14et ego confiteborquod salvare te possit dextera tua. 15Ecce Behemoth, quem feci tecum;fenum quasi bos comedit. 16Fortitudo eius in lumbis eius,et virtus illius in umbilico ventris eius. 17Stringit caudam suam quasi cedrum,nervi femorum eius perplexi sunt. 18Ossa eius velut fistulae aeris,cartilago illius quasi laminae ferreae. 19Ipse est principium viarum Dei;qui fecit eum, applicabit gladium eius. 20Huic montes tributum ferunt,omnes bestiae agri ludunt ibi. 21Sub lotis silvestribus dormit,in secreto calami et in locis umentibus; 22loti silvestres umbra eum protegunt,circumdant eum salices torrentis. 23Si fluvius intumescat, non tremit;securus est, si prorumpat fluctus ad os eius. 24In oculis eius quis capiet eumet in sudibus perforabit nares eius? 25An extrahere poteris Leviathan hamoet fune ligabis linguam eius? 26Numquid pones iuncum in naribus eiusaut spina perforabis maxillam eius? 27Numquid multiplicabit ad te precesaut loquetur tibi mollia? 28Numquid feriet tecum pactum,et accipies eum servum sempiternum? 29Numquid illudes ei quasi aviaut ligabis eum pro puellis tuis? 30Speculabuntur super eum socii,divident illum negotiatores? 31Numquid implebis telis pellem eiuset iaculo hamato piscium caput illius? 32Pone super eum manum tuam;memento belli nec ultra addas.