1Voca ergo, si est qui tibi re spondeat!Ad quem sanctorum converteris? 2Vere stultum interficit iracundia,et fatuum occidit invidia. 3Ego vidi stultum firma radiceet maledixi sedi eius statim. 4Longe fient filii eius a saluteet conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5Cuius messem famelicus comedet,et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. 6Quia non egreditur ex pulvere nequitia,et de humo non oritur dolor. 7Sed homo generat laborem,et aves elevant volatum. 8Quam ob rem ego deprecabor Dominumet ad Deum ponam eloquium meum, 9qui facit magna et inscrutabiliaet mirabilia absque numero; 10qui dat pluviam super faciem terraeet irrigat aquis rura; 11qui ponit humiles in sublimeet maerentes erigit sospitate; 12qui dissipat cogitationes malignorum,ne possint implere manus eorum, quod coeperant; 13qui apprehendit sapientes in astutia eorumet consilium pravorum dissipat. 14Per diem incurrent tenebraset, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. 15Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorumet de manu violenti pauperem; 16et erit egeno spes,iniquitas autem contrahet os suum. 17Beatus homo, qui corripitur a Deo;increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes. 18Quia ipse vulnerat et medetur,percutit, et manus eius sanabunt. 19In sex tribulationibus liberabit te,et in septem non tanget te malum. 20In fame eruet te de morteet in bello de manu gladii. 21A flagello linguae absconderiset non timebis vastationem, cum venerit. 22In vastitate et fame ridebiset bestias terrae non formidabis. 23Sed cum lapidibus campi pactum tuum,et bestiae terrae pacificae erunt tibi. 24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum,et visitans habitationem tuam non falleris. 25Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,et progenies tua quasi herba terrae. 26Ingredieris in abundantia sepulcrum,sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 27Ecce hoc, ut investigavimus, ita est;oboedi illi et tu sapias tibi ".