1" Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; 2qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ". 6Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. 7Dixit ergo iterum Iesus: " Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. 8Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. 9Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. 10Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. 11Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; 12mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit - et lupus rapit eas et dispergit - 13quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. 14Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae, 15sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. 16Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. 17Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ". 19Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. 20Dicebant autem multi ex ipsis: " Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ". 21Alii dicebant: " Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ". 22Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat; 23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. 24Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: " Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ". 25Respondit eis Iesus: " Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. 26Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; 28et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris. 30Ego et Pater unum sumus ". 31Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum. 32Respondit eis Iesus: " Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ". 33Responderunt ei Iudaei: " De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ". 34Respondit eis Iesus: " Nonne scriptum est in lege vestra: "Ego dixi: Dii estis?". 35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, 36quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: Blasphemas!", quia dixi: Filius Dei sum? 37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; 38si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ". 39Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum. 40Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. 41Et multi venerunt ad eum et dicebant: " Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ". 42Et multi crediderunt in eum illic.