1Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, 3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: " Domine, tu mihi lavas pedes? . 7Respondit Iesus et dixit ei: " Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ". 8Dicit ei Petrus: " Non lavabis mihi pedes in aeternum! ". Respondit Iesus ei: " Si non lavero te, non habes partem mecum ". 9Dicit ei Simon Petrus: " Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ". 10Dicit ei Iesus: " Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ". 11Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: " Non estis mundi omnes ". 12Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: " Scitis quid fecerim vobis? 13Vos vocatis me: "Magister" et: "Domine", et bene dicitis; sum etenim. 14Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. 16Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum. 17Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. 18Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: "Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum". 19Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. 20Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ". 21Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: " Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ". 22Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: " Quis est, de quo dicit? ". 25Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: " Domine, quis est? ". 26Respondet Iesus: " Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ". Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. 27Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: Quod facis, fac citius ". 28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: " Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ", aut egenis ut aliquid daret. 30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox. 31Cum ergo exisset, dicit Iesus: " Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; 32si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. 33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. 34Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ". 36Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo vadis? ". Respondit Iesus: " Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ". 37Dicit ei Petrus: " Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ". 38Respondet Iesus: " Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.