1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat. 3Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. 5Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 6Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. 7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis. 8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. 9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. 10Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; 13maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. 15Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17Haec mando vobis, ut diligatis invicem. 18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. 22Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23Qui me odit et Patrem meum odit. 24Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: "Odio me habuerunt gratis". 26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.