1Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit. 2Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; 3et veniebant ad eum et dicebant: " Ave, rex Iudaeorum! ", et dabant ei alapas. 4Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ". 5Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo! ". 6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: " Crucifige, crucifige! ". Dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ". 7Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ". 8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit 9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. 10Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ". 11Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet . 12Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ". 13Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. 14Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: Ecce rex vester! ". 15Clamaverunt ergo illi: " Tolle, tolle, crucifige eum! ". Dicit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem, nisi Caesarem ". 16Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum. 17Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, 18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. 19Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: " Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ". 20Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. 21Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: " Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: "Rex sum Iudaeorum" ". 22Respondit Pilatus: " Quod scripsi, scripsi! ". 23Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24Dixerunt ergo ad invicem: " Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ", ut Scriptura impleatur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibiet in vestem meam miserunt sortem ".Et milites quidem haec fecerunt. 25Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. 26Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: " Mulier, ecce filius tuus ". 27Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: " Sitio ". 29Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. 30Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: " Consummatum est! ". Et inclinato capite tradidit spiritum. 31Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; 33ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. 36Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: " Os non comminuetur eius , 37et iterum alia Scriptura dicit: " Videbunt in quem transfixerunt ". 38Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. 39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. 40Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. 41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.