1Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. 2Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. 3Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. 5Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: " Unde ememus panes, ut manducent hi? ". 6Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7Respondit ei Philippus: " Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ". 8Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9" Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ". 10Dixit Iesus: " Facite homines discumbere ". Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. 11Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant. 12Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: " Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ". 13Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. 14Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: " Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ". 15Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus. 16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare 17et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. 18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 20Ille autem dicit eis: " Ego sum, nolite timere! ". 21Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. 22Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; 23aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. 24Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. 25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: " Rabbi, quando huc venisti? ". 26Respondit eis Iesus et dixit: " Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! . 28Dixerunt ergo ad eum: " Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ". 29Respondit Iesus et dixit eis: " Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ". 30Dixerunt ergo ei: " Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? 31Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare" ". 32Dixit ergo eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; 33panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ". 34Dixerunt ergo ad eum: " Domine, semper da nobis panem hunc ". 35Dixit eis Iesus: " Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. 36Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis. 37Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras, 38quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. 39Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ". 41Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: " Ego sum panis, qui de caelo descendi ", 42et dicebant: " Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: "De caelo descendi"? ". 43Respondit Iesus et dixit eis: " Nolite murmurare in invicem. 44Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45Est scriptum in Prophetis: "Et erunt omnes docibiles Dei ". Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam. 48Ego sum panis vitae. 49Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. 50Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ". 52Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: " Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ". 53Dixit ergo eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis. 54Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 55Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. 56Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 57Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. 58Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ". 59Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum. 60Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: " Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ". 61Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: " Hoc vos scandalizat? 62Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? 63Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. 64Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ". Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 65Et dicebat: " Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ". 66Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. 67Dixit ergo Iesus ad Duodecim: " Numquid et vos vultis abire? ". 68Respondit ei Simon Petrus: " Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 69et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ". 70Respondit eis Iesus: " Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ". 71Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.