1Iesus autem perrexit in montem Oliveti. 2Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. 3Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 4et dicunt ei: " Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio. 5In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ". 6Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: " Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat "; 8et iterum se inclinans scribebat in terra. 9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10Erigens autem se Iesus dixit ei: " Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ". 11Quae dixit: " Nemo, Domine ". Dixit autem Iesus: " Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ". 12Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: " Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ". 13Dixerunt ergo ei pharisaei: " Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum ". 14Respondit Iesus et dixit eis: " Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam. 16Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater. 17Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ". 19Dicebant ergo ei: " Ubi est Pater tuus? ". Respondit Iesus: " Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis . 20Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius. 21Dixit ergo iterum eis: " Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ". 22Dicebant ergo Iudaei: " Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire"? ". 23Et dicebat eis: " Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ". 25Dicebant ergo ei: " Tu quis es? ". Dixit eis Iesus: " In principio: id quod et loquor vobis! 26Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ". 27Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28Dixit ergo eis Iesus: " Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. 29Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper ". 30Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. 31Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: " Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis 32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ". 33Responderunt ei: " Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: "Liberi fietis"? ". 34Respondit eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. 35Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. 36Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis ". 39Responderunt et dixerunt ei: " Pater noster Abraham est ". Dicit eis Iesus: " Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. 40Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. 41Vos facitis opera patris vestri ". Dixerunt itaque ei: " Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! ". 42Dixit eis Iesus: " Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. 46Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ". 48Responderunt Iudaei et dixerunt ei: " Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ". 49Respondit Iesus: " Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. 50Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. 51Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum ". 52Dixerunt ergo ei Iudaei: " Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: "Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum". 53Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? ". 54Respondit Iesus: " Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: "Deus noster est!", 55et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. 56Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est ". 57Dixerunt ergo Iudaei ad eum: " Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? ". 58Dixit eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum ". 59Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.