1Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: " Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum? ". 2Dixitque Dominus: " Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius ". 3Et ait Iudas Simeoni fratri suo: " Ascende mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sorte tua ". Et abiit cum eo Simeon. 4Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum. 5Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. 6Fugit autem Adonibezec, quem persecuti comprehenderunt, caesis pollicibus manuum eius ac pedum. 7Dixitque Adonibezec: " Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus ". Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. 8Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem. 9Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela. 10Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. 11Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum). 12Dixitque Chaleb: " Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem ". 13Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem. 14Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: " Quid habes? ". 15At illa respondit: " Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis ". Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius. 16Filii autem Hobab Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum Amalecitis. 17Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). 18Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis. 19Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. 20Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea tres filios Enac. 21Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non expulerunt filii Beniamin, habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in praesentem diem. 22Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis. 23Nam, cum explorarent urbem, quae prius Luza vocabatur, 24viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: " Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam ". 25Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. 26Qui dimissus abiit in terram Hetthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam, quae ita appellatur usque in praesentem diem. 27Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. 28Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit. 29Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. 30Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius factusque est ei tributarius. 31Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob; 32habitavitque Aser in medio Chananaei habitatoris illius terrae, quia non expulit eum. 33Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. 34Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. 35Habitavitque Amorraeus in Hathares, in Aialon et Salebim; et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius. 36Fuit autem terminus Amorraei ab ascensu Acrabbim ad Petram et superiora loca.