1ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum,mutatum est obryzum optimum!Dispersi sunt lapides sanctiin capite omnium platearum. 2BETH. Filii Sion inclitiet ponderati auro primo,quomodo reputati sunt in vasa testea,opus manuum figuli! 3GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam,lactaverunt catulos suos;filia populi mei crudelisquasi struthio in deserto. 4DALETH. Adhaesit lingua lactantisad palatum eius in siti;parvuli petierunt panem,et non erat qui frangeret eis. 5HE. Qui vescebantur voluptuose,interierunt in viis;qui nutriebantur in coccinis,amplexati sunt stercora. 6VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi meipeccato Sodomae,quae subversa est in momento,et non laborabant in ea manus. 7ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive,nitidiores lacte,rubicundiores in corpore coralliis,sapphirus aspectus eorum. 8HETH. Denigrata est super carbones facies eorum,et non sunt cogniti in plateis:adhaesit cutis eorum ossibus,aruit et facta est quasi lignum. 9TETH. Melius fuit occisis gladioquam interfectis fame,quoniam isti extabuerunt consumptia sterilitate terrae. 10IOD. Manus mulierum misericordiumcoxerunt filios suos:facti sunt cibus earumin contritione filiae populi mei. 11CAPH. Complevit Dominus furorem suum,effudit iram indignationis suae;et succendit ignem in Sion,qui devoravit fundamenta eius. 12LAMED. Non crediderunt reges terraeet universi habitatores orbis,quoniam ingrederetur hostis et inimicusper portas Ierusalem. 13MEM. Propter peccata prophetarum eiuset iniquitates sacerdotum eius,qui effuderunt in medio eiussanguinem iustorum. 14NUN. Erraverunt caeci in plateis,polluti sunt in sanguine,ita ut nemo posset attingerelacinias eorum. 15SAMECH. " Recedite! Pollutus est ", clamaverunt eis; Recedite, abite, nolite tangere! ".Cum fugerent et errarent, dixerunt inter gentes: Non addent ultra ut incolant ". 16PHE. Facies Domini dispersit eos,non addet ut respiciat eos;facies sacerdotum non respexeruntneque senum miserti sunt. 17AIN. Adhuc deficiunt oculi nostriad auxilium nostrum vanum?In specula nostra respeximusad gentem, quae salvare non potest. 18SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris,ne iremus per plateas nostras. Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,quia venit finis noster ". 19COPH. Velociores fuerunt persecutores nostriaquilis caeli;super montes persecuti sunt nos,in deserto insidiati sunt nobis. 20RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini,captus est in foveis eorum,de quo dicebamus: " Sub umbra suavivemus in gentibus ". 21SIN. Gaude et laetare, filia Edom,quae habitas in terra Us;ad te quoque perveniet calix,inebriaberis atque nudaberis. 22THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion,non addet ultra ut transmigret te;visitavit iniquitatem tuam, filia Edom,discooperuit peccata tua.