1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, 2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, 3visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem. 5Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. 6Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. 7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, 9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; 10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. 11Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; 12et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. 14Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: 15erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 16et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. 17Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ". 18Et dixit Zacharias ad angelum: " Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ". 19Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. 20Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ". 21Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. 23Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. 24Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: 25" Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ". 26In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, 27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. 28Et ingressus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum ". 29Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. 31Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. 32Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, 33et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis . 34Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ". 35Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. 36Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, 37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ". 38Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ". Et discessit ab illa angelus. 39Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae 40et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. 41Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42et exclamavit voce magna et dixit: " Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ". 46Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum, 47et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, 48quia respexit humilitatem ancillae suae.Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49quia fecit mihi magna, qui potens est,et sanctum nomen eius, 50et misericordia eius in progenies et progeniestimentibus eum. 51Fecit potentiam in brachio suo,dispersit superbos mente cordis sui; 52deposuit potentes de sedeet exaltavit humiles; 53esurientes implevit boniset divites dimisit inanes. 54Suscepit Israel puerum suum,recordatus misericordiae, 55sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini eius in saecula ". 56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. 57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam. 60Et respondens mater eius dixit: " Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ". 61Et dixerunt ad illam: " Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ". 62Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. 63Et postulans pugillarem scripsit dicens: " Ioannes est nomen eius ". Et mirati sunt universi. 64Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. 65Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. 66Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: " Quid putas puer iste erit? ". Etenim manus Domini erat cum illo. 67Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: 68" Benedictus Dominus, Deus Israel,quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae 69et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui, 70sicut locutus est per os sanctorum,qui a saeculo sunt, prophetarum eius, 71salutem ex inimicis nostriset de manu omnium, qui oderunt nos; 72ad faciendam misericordiam cum patribus nostriset memorari testamenti sui sancti, 73iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis, 74ut sine timore, de manu inimicorum liberati,serviamus illi 75in sanctitate et iustitia coram ipsoomnibus diebus nostris. 76Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, 77ad dandam scientiam salutis plebi eiusin remissionem peccatorum eorum, 78per viscera misericordiae Dei nostri,in quibus visitabit nos oriens ex alto, 79illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ". 80Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.