1Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: " Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ". 2Et ait illis: " Cum oratis, dicite:Pater, sanctificetur nomen tuum,adveniat regnum tuum; 3panem nostrum cotidianum da nobis cotidie, 4et dimitte nobis peccata nostra,si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,et ne nos inducas in tentationem ". 5Et ait ad illos: " Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: "Amice, commoda mihi tres panes, 6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum"; 7et ille de intus respondens dicat: "Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi". 8Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios. 9Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 11Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ". 14Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae; 15quidam autem ex eis dixerunt: " In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ". 16Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo. 17Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: " Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. 18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. 19Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 20Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. 21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; 22si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. 23Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit. 24Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: "Revertar in domum meam unde exivi". 25Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. 26Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus . 27Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: " Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ". 28At ille dixit: " Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! . 29Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: " Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. 30Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. 32Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. 33Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. 34Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. 36Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ". 37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. 38Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. 39Et ait Dominus ad illum: " Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? 41Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. 42Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. 43Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! 44Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ". 45Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: " Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ". 46At ille ait: " Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! 47Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! 48Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. 49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, 50ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, 51a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. 52Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ". 53Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis 54insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.